- PILA Prima
- PILA Primaapud Martialem, l. 10. Epigr. 86. v. 3.Sed qui primus erat lusor, cum floruit aetas,Nunc postquam desiit ludere, prima pila est.Proprie est pila illa, quae prima obicitur tauris iratis, quam cornibus discerpunt lacerantque. Idem, l. 2. Epigr. 43. v. 5.At me quae passa est furiati cornua tauri,Noluerit dici quam pila prima suam.Erant autem illae imagines seu pilae, quibus proritabantur ad pugnandum tauri, ex foeno seu foeneae. Unde foenei homines, apud Ciceronem, in Cornel. et foenei Imperatores, apud Spartianum, Pescennio Nigro, c. 12. Vide supra voce Foenei, ubi plura hanc in rem, it. Pilae. Meminit ear undem pilarum, idem Martialis in Spectaculis, Epigr. 19. v. 1.Qui modo per totam, flammis stimulatus, arenamSustulerat raptas taurus in astra pilas etc.Ubi notat Commentator, pilas hasce, ad effigiem humanam, e pannis purpureis foenô stramineve suffertis, quô colore tauros maxime efferari notum, fieri consuevisse. Vide Senecam, l. 3. de Ira, c. 30. Nec omittendum, in veterib. Glossis, istiusmodi pilas taurarias vocari, et exponi Ταυροκαθάπτας, uti scribendum in illis Glossis, ait Salmas. Sed hac de voce vide infra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.